07-09-21
Inundationes partes Africae vexant
21.09.2007, klo 09.32
Africa orientalis et occidentalis inundationibus gravissimis vexantur.
Imbres in duodecim saltem terris moles fluctibus oppositas, messes aedificiaque deleverunt.
Plus quam milio hominum domibus relictis fugam ceperunt.
In Ghana imbres totos vicos abstulerunt.
Verendum etiam est, ne epidemiae oriantur. Nationes pessime afflictae celere auxilium petiverunt.
Greenspan commentarios divulgavit
21.09.2007, klo 09.31
Alan Greenspan, pristinus moderator Argentariae Centralis Americanorum (Federal Central Bank), hac septimana ineunte commentarios divulgavit, quibus titulus est "Aetas tempestatis: Eventus in novo mundo / The Age of Turbulence : Adventures in a New World".
In illis praesidentem Bush eiusque regimen verbis durissimis vituperat.
Scribit praesidentem esse hominem prodigum, politica occaecatum, qui dilapidationem pecuniarum publicarum coercere noluerit.
Illum vectigalia allevasse sed reditus ita deminutos parcioribus sumptibus non compensasse.
Quo factum esse, ut patria magis magisque in aes alienum incideret.
De bello Iraquico Greenspan profitetur se dolere, quod politice incommodum sit palam id dicere, quod omnes iam sciant: Bellum imprimis propter petroleum ortum esse.
Pericula mundo imminentia
21.09.2007, klo 09.30
Institutum Internationale a Studiis Strategicis (IISS), quod sedem Londinii habet, censet maxima pericula annis proximis mundo imminentia esse motus islamiticos radicales, mutationem climatis, arma nuclearia.
Institutum Londiniense regimina nationum hortatur, ut contra ordinem terroristicum al-Qaida et calorem caeli augescentem efficacius agant.
Praeterea de programmate nucleari Iraniae praemonet.
Causam sollicitudinis etiam esse, quod Americanis hucusque non contigit, ut bellum terrorismo illatum optime gererent.
At ceteris maiorem sollicitudinis causam esse climatis mutationem, ex qua, nisi coerceatur, calamitas par bello nucleari oriatur.
Meteorites in Peruviam cecidit
21.09.2007, klo 09.29
Meridie Sabbati (15.9.
tantus meteorites in montes Andes Peruviae meridionalis cecidit, ut fossam triginta metra latam et sex metra altam faceret. Homines in vico propinquo habitantes, qui spectatum venerant, dolore capitis et nausea affecti sunt.
Praeterea odorem insolitum sentiebant.
Greges peritorum et opitulatorum in locum missi sunt. Navis traiectoria omnium maxima
21.09.2007, klo 09.28
Postridie Idus Septembres navis traiectoria, in toto mundo maxima, "Independence of the Seas / Independentia marium" , Finniam reliquit, ut in Britanniam navigaret.
Est aedificata in navalibus urbis Turku Finniae meridionalis - occidentalis sed perficietur in portu Southampton.
Est longitudine trecentorum quadraginta metrorum et vectores quattuor milia trecentos septuaginta quinque (4375) capere poterit.
Conventus XII ALF 2009
21.09.2007, klo 09.26
Anno nono p.Chr.n.
Germani duce Arminio legionibus Romanis, quibus praefuit P. Quinctilius Varus, in saltu Teutoburgensi magnam cladem paraverunt. Memoria illius pugnae ita celebrabitur, ut Academia Latinitati Fovendae (ALF) anno 2009 Ratisbonae (Regensburg) XII Conventum internationalem habeat.
Argumentum principale erit "Ad fines imperii Romani - anniversario bis millesimo cladis Varianae".