×

LingQ'yu daha iyi hale getirmek için çerezleri kullanıyoruz. Siteyi ziyaret ederek, bunu kabul edersiniz: çerez politikası.


image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-01-26

07-01-26

Quid George Bush dixerit

25.01.2007, klo 17.35

Praesidens Civitatum Americae Unitarum semel in anno orationem de condicione patriae facere solet.

George Bush, cum die Martis illam contionem apud parlamentum haberet, ait se maxime niti, ut Americani decem annis proxime futuris consumptionem benzini quinta parte deminuerent.

Idem dixit sibi propositum esse numerum horreorum materiae combustibilis, quae in America essent, ad annum bismillesimum vicesimum septimum (2027) decemplicem reddere.

Quod ad politicam exteriorem attinet, Bush consilium suum de copiis in Iraquia augendis defendit et a legatis parlamentaribus petivit, ut patienter exspectarent, donec illud consultum bonos eventus haberet.

(Reijo Pitkäranta)

Rerum in Somalia condicio

25.01.2007, klo 17.34

Milites Aethiopiae, postquam copias regíminis Somaliae in bello cum islamistis gerendo adiuverunt, Mogadisio, ex urbe principe Somaliae, paulatim recedunt, et in locum eorum tutatores pacis Unionis Africae venient.

Dicuntur milites paci tuendae etiam ex Africa Australi, Libya, Tansania Congoque in Somaliam missum iri, sed sunt, qui dubitent, an copiae tam magnae satis celeriter comparari possint.

(Reijo Pitkäranta)

Studium climatologicum

25.01.2007, klo 17.34

Die Lunae Finni mandatu Unionis Europaeae magno incepto internationali, cuius est in mutationem climatis inquirere, praesidere coeperunt.

De quanta re hic agatur, vel inde apparet, quod illi studio multa centena investigatorum tam ex Europa quam ex aliis orbis terrarum partibus intersunt.

Climatologi plurimum laboris ad corpuscula aeris minima perscrutanda collaturi sunt, cum adhuc non satis constet, quonam modo mutationes climatis illis particulis afficiantur.

(Reijo Pitkäranta)

De curribus electricis

25.01.2007, klo 17.33

Currus electrici post septuaginta annos in vias Parisiorum reverterunt.

Ultima ferrivia urbana anno millesimo nongentesimo tricesimo septimo Parisiis clausa est, cum commeatus electricus usu autocinetorum demoveretur.

Hodie autem currus electrici propter ipsa autocineta in pristinum statum redacti sunt magistratibus prohibere conantibus, ne aer urbis emissionibus autoraedarum nimis pollueretur.

(Tom Bergman)

Opera omnia Topelii

25.01.2007, klo 17.33

Societas litterarum Sueticarum Finniae amplum opus litterarium instituit, cum omnia, quaecumque Zacharias Topelius, fabulator ille celeberrimus, olim scripsit, publice divulganda esse decrevit.

Editio nova, quae tam apparatu critico quam variis adnotationibus instructa erit, non solum in formam libri redigetur, sed etiam ex versione digitali constabit.

(Reijo Pitkäranta)

De oleribus consumptis

25.01.2007, klo 17.32

Consumptio olerum apud Finnos nonnihil aucta est, si respicias singulos cives quinquagena quina fere chiliogrammata huius generis cibi anno bismillesimo quinto (2005) edisse.

Victus olitorius tamen Finnorum generatim nonnisi in lycopersico, cucumere carotaque consistit.

(Reijo Pitkäranta)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-01-26 26.01.07 07-01-26 01-07-26 07-01-26

Quid George Bush dixerit What George Bush said

25.01.2007, klo 17.35

Praesidens Civitatum Americae Unitarum semel in anno orationem de condicione patriae facere solet. The President of the United States usually gives a State of the Nation address once a year.

George Bush, cum die Martis illam contionem apud parlamentum haberet, ait se maxime niti, ut Americani decem annis proxime futuris consumptionem benzini quinta parte deminuerent. George Bush, when he had that meeting at the Parliament on Tuesday, said that he would rely mainly on the fact that Americans would reduce the consumption of gasoline by a fifth in the next ten years.

Idem dixit sibi propositum esse numerum horreorum materiae combustibilis, quae in America essent, ad annum bismillesimum vicesimum septimum (2027) decemplicem reddere. He also said that his goal was to increase the number of warehouses of combustible material in America tenfold by the year two thousand and twenty-seven (2027).

Quod ad politicam exteriorem attinet, Bush consilium suum de copiis in Iraquia augendis defendit et a legatis parlamentaribus petivit, ut patienter exspectarent, donec illud consultum bonos eventus haberet. As for foreign policy, Bush defended his decision to increase the forces in Iraq and asked his congressional representatives to wait patiently until that decision had good results.

(Reijo Pitkäranta)

Rerum in Somalia condicio The situation in Somalia

25.01.2007, klo 17.34

Milites Aethiopiae, postquam copias regíminis Somaliae in bello cum islamistis gerendo adiuverunt, Mogadisio, ex urbe principe Somaliae, paulatim recedunt, et in locum eorum tutatores pacis Unionis Africae venient. Ethiopian soldiers, after helping the forces of the Somali government in the war with the Islamists, are gradually withdrawing from Mogadishu, the capital city of Somalia, and will be replaced by peacekeepers from the African Union.

Dicuntur milites paci tuendae etiam ex Africa Australi, Libya, Tansania Congoque in Somaliam missum iri, sed sunt, qui dubitent, an copiae tam magnae satis celeriter comparari possint. It is said that peacekeeping troops will also be sent from South Africa, Libya, Tanzania and the Congo to Somalia, but there are those who doubt whether such large forces can be procured quickly enough.

(Reijo Pitkäranta)

Studium climatologicum A climatological study

25.01.2007, klo 17.34

Die Lunae Finni mandatu Unionis Europaeae magno incepto internationali, cuius est in mutationem climatis inquirere, praesidere coeperunt. On Monday, the Finns began to preside over a major international initiative to investigate climate change at the behest of the European Union.

De quanta re hic agatur, vel inde apparet, quod illi studio multa centena investigatorum tam ex Europa quam ex aliis orbis terrarum partibus intersunt. What is at issue here, or so it appears, is that many hundreds of researchers from Europe and other parts of the world are interested in this study.

Climatologi plurimum laboris ad corpuscula aeris minima perscrutanda collaturi sunt, cum adhuc non satis constet, quonam modo mutationes climatis illis particulis afficiantur. Climatologists are going to put a lot of effort into studying the smallest particles in the air, since it is not yet clear how climate change affects those particles.

(Reijo Pitkäranta)

De curribus electricis About electric cars

25.01.2007, klo 17.33

Currus electrici post septuaginta annos in vias Parisiorum reverterunt. Electric cars are returning to the streets of Paris after seventy years.

Ultima ferrivia urbana anno millesimo nongentesimo tricesimo septimo Parisiis clausa est, cum commeatus electricus usu autocinetorum demoveretur. The last urban railway was closed in Paris in 1937, when the electric supply was removed from the use of cars.

Hodie autem currus electrici propter ipsa autocineta in pristinum statum redacti sunt magistratibus prohibere conantibus, ne aer urbis emissionibus autoraedarum nimis pollueretur. Today, however, electric cars have been reduced to their former status by the authorities trying to prevent the city's air from being too polluted by car emissions.

(Tom Bergman)

Opera omnia Topelii All the works of Topelius

25.01.2007, klo 17.33

Societas litterarum Sueticarum Finniae amplum opus litterarium instituit, cum omnia, quaecumque Zacharias Topelius, fabulator ille celeberrimus, olim scripsit, publice divulganda esse decrevit. The Society of Swedish Literature in Finland established an extensive literary work, when it was decided that everything that Zacharias Topelius, that famous novelist, had once written should be publicly published.

Editio nova, quae tam apparatu critico quam variis adnotationibus instructa erit, non solum in formam libri redigetur, sed etiam ex versione digitali constabit. The new edition, which will be equipped with both critical equipment and various registrations, will not only be reduced to book form, but will also consist of a digital version.

(Reijo Pitkäranta)

De oleribus consumptis Of the vegetables consumed

25.01.2007, klo 17.32

Consumptio olerum apud Finnos nonnihil aucta est, si respicias singulos cives quinquagena quina fere chiliogrammata huius generis cibi anno bismillesimo quinto (2005) edisse. The consumption of vegetables among Finns has increased somewhat, if you consider that each citizen ate approximately fifty kilograms of this type of food in the year 2005 (2005).

Victus olitorius tamen Finnorum generatim nonnisi in lycopersico, cucumere carotaque consistit. The olitoris diet of the Finns, however, generally consists only of tomatoes, cucumbers, and carrots.

(Reijo Pitkäranta)