06-12-08
Finnia constitutionem Unionis Europaeae accepit
08.12.2006, klo 10.18
Suffragio facto parlamentum Finniae legem fundamentalem Unionis Europaeae accepit.
Ex ducentis delegatis centum viginti quinque pro lege suffragia dederunt, duodequadraginta contra legem.
Quattuor delegati vacuam schedulam dederunt, ceteri aberant. Finnia est sexta decima terra, quae legem comprobavit. Antea Francia et Nederlandia eandem repudiaverunt.
(Tuomo Pekkanen)
Halonen de statu Russiae sollicita
08.12.2006, klo 10.17
Praesidens Finniae Tarja Halonen dixit se caedibus in Russia politicis et evolutione eius iuridica sollicitari.
Si administratores Russiae de caedibus nescirent, causam esse sollicitudinis, sin scirent, causam adhuc maiorem.
Halonen monuit breve tempus ab Unione Sovietica dissoluta actum esse neque Russiam adhuc usum civitatis iuridicae occidentalis habere.
(Tuomo Pekkanen)
Nova victima veneficorum
08.12.2006, klo 10.16
Jegor Gaidar, olim primus minister Russiae, mense Novembri (24.11.) in Irlandia in morbum insolitum incidit.
Cum Dublini novum librum, quem scripserat, praesentabat, repente male se habere coepit. Medici, qui eum curabant, censebant eum verisimiliter consulto venenatum esse, quia nulla causa naturalis intoxicationis inventa esset.
Acta diurna Russica, quibus nomen est Kommersant, iudicaverunt venenationem Gaidaris cum morte speculatoris Alexandri Litvinenko et redactricis Annae Politkovskaja cohaerere.
Ille venenatione radioactiva affectus post longam agoniam Londinii periit, haec glandibus pistolii transfixa Moscuae in vestibulo domus ipsius occisa est.
(Tuomo Pekkanen)
Kofi Annan: In Iraquia bellum civile
08.12.2006, klo 10.14
In colloquio a societate BBC transmisso Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit condiciones in Iraquia esse multo peiores quam aliquot annis ante in Libano et aliis terris, in quibus civile bellum gereretur.
Propter violentiam in Iraquia iam minime quinquaginta milia civium mortui sunt.
(Tuomo Pekkanen)
Cometes periculosus
08.12.2006, klo 10.13
Grex meteororum, qui originem habere videtur in stella crinita antea ignota, ab astronomo voluptario Finno, cui nomen Jarmo Moilanen, visus est.
Situs illius cometae, qui gregem meteororum creavit, nondum compertus est.
Nihilominus in classem quinque cometarum describitur, qui cometae periodi longae nominati Telluri periculosissimi habentur.
Orbitae enim illorum prope Tellurem sitae sunt et facile mutantur, quia perturbationibus gravitationis sunt expositae.
Periculum quidem collisionis exstat, sed mathematice aestimantibus est minimum.
Novus grex cometarum nomen invenit Camelopardalides, nam punctum radiationis prope constellationem Camelopardalis haud procul a Stella boreali iacet.
(Tuomo Pekkanen)
Penelope Cruz actrix Europaea 2006
08.12.2006, klo 10.11
Penelope Cruz, natione Hispana, ab Academia Cinematographica Europaea nominata est Actrix Europaea anni 2006.
Ex actoribus praemium consecutus est Ulrich Mühe Germanus.
Penelope propter partes, quas in pellicula Volver (Redire) Petri Almodóvar egit, praemiata est, Mühe autem praemium tulit propter pelliculam Das Leben der anderen (Vita aliorum).
(Tuomo Pekkanen)