×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 9: Iosephus IV

Lhomond Epitome 9: Iosephus IV

71. Pharao multa dona per Iosephi fratres ad Iacobum mittit

Fama de adventu fratrum Iosephi ad aures regis pervenit; qui dedit eis munera perferenda ad patrem cum his mandatis: “adducite huc patrem vestrum et omnem eius familiam, nec multum curate supellectilem vestram, quia omnia quae opus erunt vobis praebiturus sum, et omnes opes Aegypti vestrae erunt.” Misit quoque currus ad vehendum senem, et parvulos et mulieres.

72. Iosephi fratres eum vivere patri nuntiant

Fratres Iosephi festinantes reversi sunt ad patrem suum, eique nuntiaverunt Iosephum vivere, et principem esse totius Aegypti. Ad quem nuntium Iacobus, quasi e gravi somno excitatus, obstupuit, nec primum filiis rem narrantibus fidem adhibebat. Sed, postquam vidit plaustra et dona sibi a Iosepho missa, recepit animum; et: “mihi satis est,” inquit, “si vivit adhuc Iosephus meus; ibo, et videbo eum antequam moriar.”

73. Iacobus cum filiis et nepotibus profectus Aegyptum petit

Iacobus profectus cum filiis et nepotibus pervenit in Aegyptum, et praemisit Iudam ad Iosephum ut eum faceret certiorem de adventu suo. Confestim Iosephus processit obviam patri: quem ut vidit, in collum eius insiliit, et flens flentem complexus est. Tum Iacobus: “satis diu vixi,” inquit; “nunc aequo animo moriar, quoniam conspectu tuo frui mihi licuit, et te mihi superstitem relinquo.”

74. Iosephus patrem suum advenisse pharaoni nuntiat

Iosephus adiit Pharaonem, eique nuntiavit patrem suum advenisse; constituit etiam quinque e fratribus suis coram rege. Qui eos interrogavit quidnam operis haberent; illi responderunt se esse pastores. Tum rex dixit Iosepho: “Aegyptus in potestate tua est; cura ut pater et fratres tui in optimo loco habitent; et, si qui sint inter eos gnavi et industrii, trade eis curam pecorum meorum.”

75. Iosephus patrem suum ad pharaonem adducit

Iosephus adduxit quoque patrem suum ad Pharaonem, qui, salutatus a Iacobo, percontatus est ab eo qua esset aetate. Iacobus respondit regi: “vixi centum et triginta annos, nec adeptus sum senectutem beatam avorum meorum.” Tum, bene precatus regi, discessit ab eo. Iosephus autem patrem et fratres suos collocavit in optima parte Aegypti, eisque omnium rerum abundantiam suppeditavit.

76. Iacobus a Iosepho postulat ut in maiorum sepulcro condatur

Iacobus vixit septem et decem annos postquam commigrasset in Aegyptum. Ubi sensit mortem sibi imminere, arcessito Iosepho dixit: “si me amas, iura te id facturum esse quod a te petam, scilicet ut ne me sepelias in Aegypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in sepulcro maiorum meorum.” Iosephus autem: “faciam,” inquit, “quod iubes, pater.” “Iura ergo mihi,” ait Iacobus, “te certo id facturum esse.” Iosephus iuravit in verba patris.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Lhomond Epitome 9: Iosephus IV Lhomond Epitome 9: Joseph IV Lhomond Epitome 9: Joseph IV Lhomond Epitomé 9 : Joseph IV

71\\. Pharao multa dona per Iosephi fratres ad Iacobum mittit

Fama de adventu fratrum Iosephi ad aures regis pervenit; qui dedit eis munera perferenda ad patrem cum his mandatis: “adducite huc patrem vestrum et omnem eius familiam, nec multum curate supellectilem vestram, quia omnia quae opus erunt vobis praebiturus sum, et omnes opes Aegypti vestrae erunt.”  Misit quoque currus ad vehendum senem, et parvulos et mulieres. ||arrival|||||||||||"To be delivered"|||||||||||||||||furniture||||||||"will provide"||||"resources"||||||chariots||to transport||||| a fama||vinda|||||||||||a serem levados|||||mandados||||||||família||||mobiliário|vosso||||operação|||a ser fornecido||||opem||||||carro||transportar|||pequenos|| The news of the arrival of the brothers of Joseph arrived in the king's ears; who gave them gifts to be conveyed to his father with these instructions: "Bring your father and all his family here, and don't care much about your furniture, because I will provide you with everything you will need, and all the riches of Egypt will be yours." He sent also chariots to ride the old man, and the women and children. La noticia de la llegada de los hermanos de José llegó a oídos del rey; quien les dio regalos para ser entregados a su padre con estas instrucciones: "Trae a tu padre y a toda su familia aquí, y no te preocupes mucho por tus muebles, porque yo te proporcionaré todo lo que necesites, y todas las riquezas de Egipto será tuyo". Envió también carros para que montaran el anciano, las mujeres y los niños.

72\\. Iosephi fratres eum vivere patri nuntiant |||||announce to |||||anunciam

Fratres Iosephi festinantes reversi sunt ad patrem suum, eique nuntiaverunt Iosephum vivere, et principem esse totius Aegypti. ||hurrying back||||||"to him"|||||||| ||apressados|||||||anunciaram||||||| Ad quem nuntium Iacobus, quasi e gravi somno excitatus, obstupuit, nec primum filiis rem narrantibus fidem adhibebat. ||news|||||||was stunned|||||telling the story||gave credence to ||mensagem||||grave|sono|despertado|estupefacto|||||narrando||dava atenção At this news James was astonished, as if roused from a deep sleep; Com a notícia, Tiago, como se tivesse despertado de um sono profundo, ficou surpreso e a princípio não acreditou nos filhos que lhe contaram o assunto. Sed, postquam vidit plaustra et dona sibi a Iosepho missa, recepit animum; et: “mihi satis est,” inquit, “si vivit adhuc Iosephus meus; ibo, et videbo eum antequam moriar.” |||wagons|||||||||||||||||||||||| |||carros||||||enviados|recebeu||||||||||||irei||verei||| But when he saw the wagons and gifts sent to him by Joseph, he recovered his mind; and: "It is enough for me," he said, "if my Josephus is still alive; I will go and see him before I die."

73\\. Iacobus cum filiis et nepotibus profectus Aegyptum petit ||||grandchildren||| ||||netos|||

Iacobus profectus cum filiis et nepotibus pervenit in Aegyptum, et praemisit Iudam ad Iosephum ut eum faceret certiorem de adventu suo. |||||||||||Judah||||||aware||arrival| |||||netos|||||||||||fizesse|ciente||chegada| James, having set out with his sons and grandsons, arrived in Egypt, and sent Judah ahead to Joseph, to inform him of his arrival. Confestim Iosephus processit obviam patri: quem ut vidit, in collum eius insiliit, et flens flentem complexus est. |||||||||||leapt upon|||weeping|embraced him tightly| ||||||||||||||chorando|| Tum Iacobus: “satis diu vixi,” inquit; “nunc aequo animo moriar, quoniam conspectu tuo frui mihi licuit, et te mihi superstitem relinquo.” |||||||||||||"enjoy" or "take pleasure in"||"was allowed"||||"surviving me"| Then James said: "I have lived long enough." "Now I shall die with equanimity, since I have the chance to enjoy your sight, and I leave you alive for me."

74\\. Iosephus patrem suum advenisse pharaoni nuntiat |||||"reports" |||||anuncia

Iosephus adiit Pharaonem, eique nuntiavit patrem suum advenisse; constituit etiam quinque e fratribus suis coram rege. |||"and to him"|||||||||||| Qui eos interrogavit quidnam operis haberent; illi responderunt se esse pastores. |||"what work"||||||| Tum rex dixit Iosepho: “Aegyptus in potestate tua est; cura ut pater et fratres tui in optimo loco habitent; et, si qui sint inter eos gnavi et industrii, trade eis curam pecorum meorum.” ||||Egypt|||||||||||||||||||||industrious and diligent||industrious and diligent||||livestock| Then the king said to Joseph: "Egypt is in your power; take care that your father and brothers live in the best place; and if there be any clever and industrious among them, give them care of my cattle."

75\\. Iosephus patrem suum ad pharaonem adducit

Iosephus adduxit quoque patrem suum ad Pharaonem, qui, salutatus a Iacobo, percontatus est ab eo qua esset aetate. ||||||||greeted by|||inquired|||||| Iacobus respondit regi: “vixi centum et triginta annos, nec adeptus sum senectutem beatam avorum meorum.” Tum, bene precatus regi, discessit ab eo. |||||||||attained||happy old age||ancestors||||prayed to|||| |||||||||adeptus|||||||||||| James replied to the king: "I have lived a hundred and thirty years, and I have not gained the happy old age of my ancestors." Then, after praying well to the king, he departed from him. Iosephus autem patrem et fratres suos collocavit in optima parte Aegypti, eisque omnium rerum abundantiam suppeditavit. |||||||||||"and to them"||||"supplied" |||||||||||||||supriu

76\\. Iacobus a Iosepho postulat ut in maiorum sepulcro condatur ||||||ancestors'|family tomb|be buried James asks Joseph to be buried in the tomb of our ancestors

Iacobus vixit septem et decem annos postquam commigrasset in Aegyptum. |||||||had moved|| Ubi sensit mortem sibi imminere, arcessito Iosepho dixit: “si me amas, iura te id facturum esse quod a te petam, scilicet ut ne me sepelias in Aegypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in sepulcro maiorum meorum.”  Iosephus autem: “faciam,” inquit, “quod iubes, pater.”  “Iura ergo mihi,” ait Iacobus, “te certo id facturum esse.”  Iosephus iuravit in verba patris. ||||"To threaten"|Having summoned|||||||||"will do"||||||||||||||||"carry away"|||||"you bury"||||||||||"you order"|||||||||||||||| When he perceived that death was imminent, he sent for Joseph and said: "If you love me, you would be right to do what I ask of you, namely, that you should not bury me in Egypt, but remove my body from this country and bury it in the tomb of my ancestors." But Josephus said: "I will do what you command, father." "Swear to me then," said James, "that you will do it for sure." Joseph swore by the words of his father.