Lectio 7: Psalmus VIII (Vulgata)
PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS
1 VICTORI PRO TORCULARIBUS CANTICUM DAVID
2 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos.
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor.
4 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti.
5 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum.
6 minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum.
7 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
8 cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
9 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti.
10 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra!