×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-09-14

07-09-14

Memoria cladis Americanae

14.09.2007, klo 10.52

Die Martis (11.9.

Americani memoriam sexennem illius ictus terroristici recolebant, quo circiter tria milia hominum vitam amiserunt. Etiam praesidens George Bush luctui publico interfuit, cum sollemnitati in Aedibus Albis institutae aderat.

Regimen Russiae munus deposuit

14.09.2007, klo 10.51

Regimen Russiae die Mercurii munus deposuit, cum minister primarius Mihail Fradkov a praesidente Vladimir Putin dimissionem petivisset.

Idem nuntiavit eventus politicos in Russia futuros in causa fuisse, cur a re publica administranda recedere constituisset.

Ei succedet Victor Zubkov, praefectus collegii criminibus oeconomicis cognoscendis.

Mensurae Britannorum servantur

14.09.2007, klo 10.50

Unio Europaea Britannos ad systema metricum non iam cogit.

Hi enim tali usui tam vehementer adversati sunt, ut diceres Unionem Europaeam ob eam rem odium Britannorum in se vertisse.

Quae cum ita essent, iam decretum est, ut illis suas mensuras a maioribus traditas servare liceret.

Itaque librae, sextarii, milia passuum ceteraeque priscae mensurae in Britannia etiam posthac adhibebuntur.

Tigres in India denuo repertae

14.09.2007, klo 10.50

In silva pluviali Indiae occidentalis grex viginti fere tigrium inventus est.

Quae res praeter omnium opinionem accidit, quod triginta anni acti sunt, cum hoc idem pantherarum genus in illa regione visum est.

Iam metuebatur, ne hae ferae bestiae omnino emortuae essent, praesertim cum vita earum venatione illicita et silvicidio usque periclitaretur. Placenta Neapolitana salutaris

14.09.2007, klo 10.49

Placenta Neapolitana novi generis, salutaris dicta, animos Italianorum excitat.

Haec placentula ex farina granorum integrorum facta ter tanto plus fibrarum continere dicitur quam placenta traditionalis.

Quin etiam rugarum expultrix appellatur propter magnam vim antioxydantium, quae cellulas hominis a consenescendo retardant.

Novum praeceptum culinarium excogitavit Eugenio Luigi Iorio, investigator alimentorum Universitatis Neapolitanae.

Lula da Silva Finniam visitavit

14.09.2007, klo 10.48

Praesidens Brasiliae Lula da Silva hac septimana ineunte visitationem statalem in Finniam suscepit et praesidentem Finniae Tarja Halonen et ministrum principem Matti Vanhanen convenit.

Die Martis iter suum in Suetiam, Daniam, Norvegiam continuavit.

Lula, quippe qui ardens terrarum septentrionalium admirator esset, plus de statu sociali harum civitatum cognoscere voluit.

De certamine Finno-Suetico

14.09.2007, klo 10.47

Septimana vergente greges Finnorum et Suetorum nationales inter se certaverunt, utri eorum athletica campestri superiores essent.

Certamine in stadio Gothoburgensi posito viri Finni adversarios quattuor punctis vicerunt, cum in serie feminarum agonistae Suetae palmam ferrent.

Etiam in certatione puerorum et puellarum nostrates cladem acceperunt.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-09-14 07-09-14