07-08-31
Nuntii Latini continuantur
31.08.2007, klo 10.30
Aestate in hemisphaerio septentrionali ad finem vergente emissiones Latinae post pausam trium mensium aestivorum modo consueto singulis septimanis continuantur.
Incendia silvestria Graeciae
31.08.2007, klo 10.27
Die Saturni toti Graeciae status necessitatis edictus est propter incendia silvestria funestissima, quae cum insulas prope Athenas sitas tum paeninsulam Peloponnesum ingenti vi delebant et hodie quoque delent.
De quanta clade agatur, vel inde patet, quod plus sexaginta homines flammis circumventi vitam amiserunt.
Die Dominico iam in eo erat, ut etiam vicus Olympia et area eius archaelogica omnino igne absumerentur, donec siphonariis ultimo fere temporis momento contigit, ut illam perniciem averterent.
Incendia dolo malo conflata esse videntur, quam ob rem regimen Graeciae magnum praemium illi promisit, cuius indicio tanti mali auctores deprehenderentur.
Gül novus praesidens Turciae
31.08.2007, klo 10.26
Novus praesidens Turciae creatus est Abdullah Gül, minister a rebus exteris eiusdem civitatis.
Ad eum eligendum parlamento Turciae tribus suffragiis opus erat.
De hoc viro alii aliter sentiunt quibusdam metuentibus, ne is, quippe qui musulmanus sit, cursum Turciae politicum paulatim ad islamismum versus dirigat.
Conventus climaticus Austriae
31.08.2007, klo 10.26
Die Lunae Vindobonae, in urbe capite Austriae, conventus climaticus auspiciis Nationum Unitarum agi coeptus est.
Plus quam mille participes in re industriali et negotiali versantes et legationes a regiminibus diversarum nationum missae eo congregati sunt disputaturi, quanam ratione quaestiones cum mutatione climatis coniunctae solverentur.
Certamen de polo arctico
31.08.2007, klo 10.25
Hac aestate de polo arctico possidendo certamen vehemens internationale ortum est.
Ubi primum nuntiatum est Russos navigio submarino invectos aquam poli arctici subisse et in glaciario eius vexillum suae civitatis posuisse, Dani, Norvegi, Canadenses, Americani, alii eandem regionem sibi vindicare coeperunt.
Memoria Dianae decennalis
31.08.2007, klo 10.25
Hodie sive pridie Kalendas Septembres (31.8.) decem anni acti sunt, postquam Diana, principissa Valliae, calamitate vehiculari Lutetiae Parisiorum facta mortua est.
Haec est causa, cur hoc anno multi libri de vita illius feminae praeclarissimae editi sint et memoria eius variis modis celebrata sit.
De certaminibus Osakensibus
31.08.2007, klo 10.24
Osakae, in urbe Iaponiae, hac septimana ludi mundani athleticae campestris celebrantur.
Longum est enumerare, quis in quoque certaminis genere ceteris antecesserit.
Iuvat tamen commemorare cursorem Americanum Tyson Gay honorem hominis omnium velocissimi sibi conciliavisse, cum victor cursus centum metrorum evasit.