×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-05-04

07-05-04

Rixa de statua Sovietica

04.05.2007, klo 10.46

Tallinnae, in capite Estoniae, tumultus vehementes orti sunt, cum regimen decrevisset, ut statua militis Sovietici in media urbe sita in coemeterium militare extra urbem deportaretur.

Russi, qui tertiam fere partem incolarum Estoniae faciunt, illud monumentum victoriae habent, Estones autem memoriale occupationis Sovieticae.

Monumentum Tallinnae anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo (1947) positum "Statua liberatorum" inscriptum est; Unione Sovietica dissoluta, cum Estonia independentiam recuperavisset, inscriptionem "in memoriam secundo bello mundano caducorum" accepit. Vulgo autem statua militis Sovietici aut miles aeneus appellatur. Die Veneris (27.4.) multo mane statua in novum locum transportata est, ubi postridie Nonas Maias sollemniter inaugurabitur.

Eodem etiam corpora mortuorum apud monumentum sepulta transferentur. In tumultibus Tallinnensibus, qui duas noctes duraverunt, tabernae mercatorum devastatae, octingenti homines deprehensi, centum quinquaginta vulnerati sunt.

(Tuomo Pekkanen)

Russia rebus Estoniae intervenit

04.05.2007, klo 10.45

Russi Estoniensibus de statua notam diplomaticam dederunt et delegatos Dumae sive parlamenti Tallinnam miserunt.

Illi delegati, ubi primum pervenerunt, nomine Dumae eodem die bis flagitaverunt, ut regimen Estoniae discederet.

Kristina Ojuland, vicepraeses parlamenti Estonici, mirabatur, quaenam futurae essent proximae nationes sodales NATOnis et Unionis Europaeae, a quibus idem flagitaretur.

Urmas Paet, minister a rebus exteris Estoniae, recusavit, quominus delegatos Russos reciperet.

Censebat nullam causam esse talem delegationem convenire, cuius membra rebus Estoniae interioribus intervenire temptavissent.

Estones quidem cum Russis colloquia sincera habere voluisse, sed proposita delegationis prorsus alia fuisse.

(Tuomo Pekkanen)

Estonia Russiam accusat

04.05.2007, klo 10.44

His diebus contra paginas interretiarias regiminis Estoniae facti sunt ictus, quibus fit, ut accessus in eas sit difficilis.

Rein Lang, minister iustitiae Estoniae, rettulit investigationes interretiarii protocolli (IP) ostendisse illos ictus ex institutis statalibus Moscuensibus venisse.

"Ex his patet," ait Lang, "esse Moscuae potestates politicas, quae omnem rationem amiserint." (Tuomo Pekkanen)

Historia falsificata

04.05.2007, klo 10.43

Politici et acta diurna Russiae statuam illam aeneam usque "militis liberatoris" appellant et deportationem eius pro sympathia erga nazistas habent. At anno millesimo nongentesimo quadragesimo quarto (1944) Unio Sovietica Estoniam non liberavit sed terram, cui independentiam iam ante impetum Hitlerianum violenter eripuerat, denuo expugnavit.

Acta Helsinkiensia (Helsingin Sanomat) monent Russis sine ullo dubio ius esse victoriam de Germania nazistica reportatam celebrare sed de liberatione terrarum Balticarum et totius Europae orientalis loqui nullum illis ius esse, quia nulla liberatio facta sit: unam dictaturam tantummodo in alteram esse mutatam.

(Tuomo Pekkanen)

07-05-04 07.05.04 07-05-04