×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 089

Psalmus 089

1 Oratio Moysi, hominis Dei.

Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. 3 Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum. 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte 5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 6 Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat. 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ; 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. 11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. 13 Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos. 14 Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala. 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Psalmus 089 Psalm 089 Psalm 089 Salmo 089 Psaume 089 Salmo 089

1 Oratio Moysi, hominis Dei.

Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. ||would be||was formed|||||||||||| 3 Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum. |||||||Convert yourselves|| 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte 5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. |thousand|||||||yesterday's||||watch or guard||||||are regarded||| 6 Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat. |||||may it flourish||||fall wither fade|harden dry up||wither away 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. |we have failed||||||||| 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ; 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. |||spider|they will meditate||||||seventy| Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. |||||||||||||has come upon|gentleness||we shall be seized 11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare ? |||||||||||to number Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. ||||||learned men||| 13 Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos. |worthy of being deprecated|||slaves| 14 Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. ||||||we rejoiced||we delighted|||| 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala. 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. ||glory|||||||||||||||||