×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 080

Psalmus 080

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

2 Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob. 3 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara. 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ : 5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. 6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit. 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt. 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis. 9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, 10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis. 14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. 16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 080 Psalm 080 Psalm 080 Psaume 080 Salmo 080 詩篇080 Psalm 080 Salmo 080

1 In finem, pro torcularibus. |||presses Psalmus ipsi Asaph.

2 Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob. ||helper|||| 3 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara. Take up||||drum||joyful|| 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ : 5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. Blow||new moon|||sign|||||||||||| 6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit. ||||||exited|||||||knew| 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt. diverted||the burdens||||||basket|served 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. ||you called upon|||liberated| Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis. I heard you||||storm|proved||||of contradiction 9 Audi, populus meus, et contestabor te. ||||I will testify| Israël, si audieris me, 10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. ||you will hear|||||||new god||you will worship|| 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. |||||||brought out|||| Dilata os tuum, et implebo illud. open||||I will fill| 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis. |let them go|||desires|||will go||their inventions| 14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. ||||||||||had walked||||||would have humbled|||||sent my hand|| 16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. |fed||||||||honey|he satisfied|